Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

statera

Iob 6:2 Utinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera!
Iob 31:6 appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam.
Prov 16:11 Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi.
Prov 20:23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona.
Eccli 21:28 Labia imprudentium stulta narrabunt; verba autem prudentium statera ponderabuntur.
Isa 40:12 Quis mensus est pugillo aquas, et cælos palmo ponderavit? Quis appendit tribus digitis molem terræ, et liberavit in pondere montes, et colles in statera?
Isa 46:6 Qui confertis aurum de sacculo, et argentum statera ponderatis, conducentes aurificem ut faciat deum, et procidunt, et adorant.
Ier 32:10 Et scripsi in libro, et signavi, et adhibui testes, et appendi argentum in statera.
Dan 5:27 Thecel: appensus es in statera, et inventus es minus habens.
Osee 12:7 Chanaan, in manu ejus statera dolosa, calumniam dilexit.
II Mach 9:8 Isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare, supra humanum modum superbia repletus, et montium altitudines in statera appendere, nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur, manifestam Dei virtutem in semetipso contestans: