Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

spreverunt

Isa 1:2 Audite, cæli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est. Filios enutrivi, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me.
Ier 33:8 Et emundabo illos ab omni iniquitate sua in qua peccaverunt mihi, et propitius ero cunctis iniquitatibus eorum, in quibus dereliquerunt mihi et spreverunt me.
Lam 1:2 BETH. Plorans ploravit in nocte, et lacrimæ ejus in maxillis ejus: non est qui consoletur eam, et omnibus caris ejus; omnes amici ejus spreverunt eam, et facti sunt ei inimici.
Lam 1:8 HETH. Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est; omnes qui glorificabant eam spreverunt illam, quia viderunt ignominiam ejus: ipsa autem gemens conversa est retrorsum.
Lc 7:30 Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.