Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

solventur

Iob 6:17 Tempore quo fuerint dissipati, peribunt; et ut incaluerit, solventur de loco suo.
Eccli 3:17 et in justitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua.
Eccli 28:2 Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur.
II Petr 3:10 Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur.
II Petr 3:12 exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent?