Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sol

Gen 15:12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.
Gen 15:17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
Gen 32:31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel: ipse vero claudicabat pede.
Ex 16:21 Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum: cumque incaluisset sol, liquefiebat.
Lev 22:7 et occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius est.
Ios 10:13 Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro justorum? Stetit itaque sol in medio cæli, et non festinavit occumbere spatio unius diei.
Ios 10:13 Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro justorum? Stetit itaque sol in medio cæli, et non festinavit occumbere spatio unius diei.
Ios 10:27 Cumque occumberet sol, præcepit sociis ut deponerent eos de patibulis. Qui depositos projecerunt in speluncam, in qua latuerant, et posuerunt super os ejus saxa ingentia, quæ permanent usque in præsens.
Idc 5:31 Sic pereant omnes inimici tui, Domine: qui autem diligunt te, sicut sol in ortu suo splendet, ita rutilent.
Idc 19:14 Transierunt ergo Jebus, et cœptum carpebant iter, occubuitque eis sol juxta Gabaa, quæ est in tribu Benjamin:
I Reg 11:9 Et dixerunt nuntiis, qui venerant: Sic dicetis viris, qui sunt in Jabes Galaad: Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes: qui lætati sunt.
II Reg 2:24 Persequentibus autem Joab, et Abisai fugientem Abner, sol occubuit: et venerunt usque ad collem aquæductus, qui est ex adverso vallis itineris deserti in Gabaon.
III Reg 22:36 et præco insonuit in universo exercitu antequam sol occumberet, dicens: Unusquisque revertatur in civitatem, et in terram suam.
Tob 2:4 tollensque illud portavit ad domum suam occulte, ut dum sol occubuisset, caute sepeliret eum.
Tob 2:7 Cum vero sol occubuisset, abiit, et sepelivit eum.
Iudith 14:2 et erit, cum exierit sol, accipiat unusquisque arma sua, et exite cum impetu, non ut descendatis deorsum, sed quasi impetum facientes.
Esth 11:11 Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos.
Iob 8:16 Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur.
Ps 88:37 Semen ejus in æternum manebit. Et thronus ejus sicut sol in conspectu meo,
Ps 103:19 Fecit lunam in tempora; sol cognovit occasum suum.
Ps 103:22 Ortus est sol, et congregati sunt, et in cubilibus suis collocabuntur.
Ps 120:6 Per diem sol non uret te, neque luna per noctem.
Ps 148:3 Laudate eum, sol et luna; laudate eum, omnes stellæ et lumen.
Eccles 1:5 Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur; ibique renascens,
Eccles 12:2 antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stellæ, et revertantur nubes post pluviam;
Cant 1:5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
Cant 6:9 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
Sap 5:6 Ergo erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis.
Eccli 17:16 Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei: et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum.
Eccli 26:21 Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus.
Eccli 27:12 Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur.
Eccli 43:4 tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, et refulgens radiis suis obcæcat oculos.
Eccli 46:5 An non in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo?
Eccli 48:26 In diebus ipsius retro rediit sol, et addidit regi vitam.
Eccli 50:7 et quasi sol refulgens, sic ille effulsit in templo Dei.
Isa 13:10 Quoniam stellæ cæli, et splendor earum, non expandent lumen suum; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.
Isa 24:23 Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.
Isa 38:8 ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat.
Isa 49:10 Non esurient neque sitient, et non percutiet eos æstus et sol, quia miserator eorum reget eos, et ad fontes aquarum potabit eos.
Isa 60:19 Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te; sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.
Isa 60:20 Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui.
Ier 15:9 Infirmata est quæ peperit septem, defecit anima ejus: occidit ei sol cum adhuc esset dies: confusa est, et erubuit: et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus.
Bar 6:66 Signa etiam in cælo gentibus non ostendunt: neque ut sol lucebunt, neque illuminabunt ut luna.
Dan 3:62 Benedicite, sol et luna, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula.
Ioël 2:10 A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.
Amos 8:9 Et erit in die illa, dicit Dominus Deus: occidet sol in meridie, et tenebrescere faciam terram in die luminis:
Ion 4:8 Et cum ortus fuisset sol, præcepit Dominus vento calido et urenti: et percussit sol super caput Jonæ, et æstuabat: et petivit animæ suæ ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori quam vivere.
Ion 4:8 Et cum ortus fuisset sol, præcepit Dominus vento calido et urenti: et percussit sol super caput Jonæ, et æstuabat: et petivit animæ suæ ut moreretur, et dixit: Melius est mihi mori quam vivere.
Mich 3:6 Propterea nox vobis pro visione erit, et tenebræ vobis pro divinatione; et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies.
Nah 3:17 Custodes tui quasi locustæ, et parvuli tui quasi locustæ locustarum, quæ considunt in sepibus in die frigoris: sol ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint.