Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

simplices

Esth 16:6 dum aures principum simplices, et ex sua natura alios æstimantes, callida fraude decipiunt.
Prov 2:21 qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea;
Prov 28:10 Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus.
Mt 10:16 Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.
Rom 16:19 Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.
Phil 2:15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,