Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

siluerunt

I Reg 25:9 Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba hæc ex nomine David: et siluerunt.
II Esd 5:8 et dixi eis: Nos, ut scitis, redemimus fratres nostros Judæos, qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram: et vos igitur vendetis fratres vestros, et redimemus eos? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent.
Ps 106:29 Et statuit procellam ejus in auram, et siluerunt fluctus ejus.
Ps 106:30 Et lætati sunt quia siluerunt; et deduxit eos in portum voluntatis eorum.
Isa 36:21 Et siluerunt, et non responderunt ei verbum. Mandaverat enim rex, dicens: Ne respondeatis ei.
Lc 23:56 Et revertentes paraverunt aromata, et unguenta: et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.