Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sexcentos

Ex 14:7 Tulitque sexcentos currus electos, et quidquid in Ægypto curruum fuit: et duces totius exercitus.
Idc 3:31 Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthiim sexcentos viros vomere: et ipse quoque defendit Israël.
I Reg 13:15 Surrexit autem Samuel, et ascendit de Galgalis in Gabaa Benjamin. Et reliqui populi ascenderunt post Saul obviam populo, qui expugnabant eos venientes de Galgala in Gabaa, in colle Benjamin. Et recensuit Saul populum, qui inventi fuerant cum eo, quasi sexcentos viros.
I Reg 17:7 Hastile autem hastæ ejus erat quasi liciatorium texentium: ipsum autem ferrum hastæ ejus sexcentos siclos habebat ferri: et armiger ejus antecedebat eum.
III Reg 10:16 Fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro purissimo, sexcentos auri siclos dedit in laminas scuti unius.
I Par 21:25 Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri justissimi ponderis sexcentos.
II Par 2:2 Et numeravit septuaginta millia virorum portantium humeris, et octoginta millia qui cæderent lapides in montibus, præpositosque eorum tria millia sexcentos.
II Par 2:18 Fecitque ex eis septuaginta millia, qui humeris onera portarent, et octoginta millia, qui lapides in montibus cæderent: tria autem millia et sexcentos præpositos operum populi.
II Par 29:33 Sanctificaveruntque Domino boves sexcentos, et oves tria millia.
II Mach 11:11 Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos: