Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

servaverit

Gen 26:5 eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit.
Amos 1:11 Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Edom, et super quatuor non convertam eum, eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam ejus, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem.
Io 8:51 Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum.
Io 8:52 Dixerunt ergo Judæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.
Iac 2:10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.