Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

separabis

Ex 13:12 separabis omne quod aperit vulvam Domino, et quod primitivum est in pecoribus tuis: quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino.
Num 8:14 ac separabis de medio filiorum Israël, ut sint mei.
Num 31:28 Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,
Deut 14:22 Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,
Deut 14:28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas.
Deut 19:2 tres civitates separabis tibi in medio terræ, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem,
Idc 7:5 Cumque descendisset populus ad aquas, dixit Dominus ad Gedeon: Qui lingua lambuerint aquas, sicut solent canes lambere, separabis eos seorsum: qui autem curvatis genibus biberint, in altera parte erunt.