Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

semitas

Idc 20:31 Sed et filii Benjamin audacter eruperunt de civitate, et fugientes adversarios longius persecuti sunt, ita ut vulnerarent ex eis sicut primo die et secundo, et cæderent per duas semitas vertentes terga, quarum una ferebatur in Bethel et altera in Gabaa, atque prosternerent triginta circiter viros:
Idc 20:32 putaverunt enim solito eos more cedere. Qui fugam arte simulantes inierunt consilium ut abstraherent eos de civitate, et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent.
Iudith 15:2 ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebræos, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium.
Iob 6:19 Considerate semitas Thema, itinera Saba, et expectate paulisper.
Iob 13:27 Posuisti in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti,
Iob 24:13 Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.
Iob 33:11 Posuit in nervo pedes meos; custodivit omnes semitas meas.
Iob 37:16 Numquid nosti semitas nubium magnas, et perfectas scientias?
Iob 38:20 ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus.
Ps 8:9 volucres cæli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.
Ps 22:3 animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ, propter nomen suum.
Ps 24:4 Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me.
Ps 43:19 Et non recessit retro cor nostrum; et declinasti semitas nostras a via tua;
Ps 138:23 Proba me, Deus, et scito cor meum; interroga me, et cognosce semitas meas.
Ps 141:4 In deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas; in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi.
Prov 2:8 servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens.
Prov 2:19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ.
Prov 4:11 Viam sapientiæ monstrabo tibi; ducam te per semitas æquitatis;
Prov 17:23 Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.
Prov 22:25 ne forte discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ.
Prov 31:27 Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.
Isa 40:3 Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
Isa 58:12 Et ædificabuntur in te deserta sæculorum, fundamenta generationis et generationis suscitabis; et vocaberis ædificator sepium, avertens semitas in quietem.
Lam 3:9 GHIMEL. Conclusit vias meas lapidibus quadris; semitas meas subvertit.
Bar 3:21 neque intellexerunt semitas ejus, neque filii eorum susceperunt eam: a facie ipsorum longe facta est;
Bar 3:23 Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, negotiatores Merrhæ et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ: viam autem sapientiæ nescierunt, neque commemorati sunt semitas ejus.
Bar 3:31 Non est qui possit scire vias ejus, neque qui exquirat semitas ejus:
Bar 4:13 Justitias autem ipsius nescierunt, nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei, neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt.
Osee 2:6 Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet.
Mt 3:3 Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus.
Mc 1:3 Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.
Lc 3:4 sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus: