Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

scriptura

Ex 32:16 et factas opere Dei: scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis.
Esth 9:27 quæque sustinuerunt, et quæ deinceps immutata sunt, susceperunt Judæi super se et semen suum, et super cunctos, qui religioni eorum voluerunt copulari, ut nulli liceat duos hos dies absque solemnitate transigere: quos scriptura testatur, et certa expetunt tempora, annis sibi jugiter succedentibus.
Ezech 13:9 Et erit manus mea super prophetas qui vident vana, et divinant mendacium: in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israël non scribentur, nec in terram Israël ingredientur: et scietis quia ego Dominus Deus.
Dan 5:25 Hæc est autem scriptura, quæ digesta est: Mane, Thecel, Phares.
Dan 10:21 Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester.
I Mach 12:21 Inventum est in scriptura de Spartiatis, et Judæis, quoniam sunt fratres, et quod sunt de genere Abraham.
II Mach 2:4 Erat autem in ipsa scriptura, quomodo tabernaculum et arcam jussit propheta divino responso ad se facto comitari secum, usquequo exiit in montem in quo Moyses ascendit, et vidit Dei hæreditatem.
Lc 4:21 Cœpit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris.