Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

scribarum

I Par 2:55 Cognationes quoque scribarum habitantium in Jabes, canentes atque resonantes, et in tabernaculis commorantes. Hi sunt Cinæi, qui venerunt de Calore patris domus Rechab.
Ier 8:8 Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? Vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum!
I Mach 7:12 Et convenerunt ad Alcimum et Bacchidem congregatio scribarum requirere quæ justa sunt:
II Mach 6:18 Igitur Eleazarus, unus de primoribus scribarum, vir ætate provectus, et vultu decorus, aperto ore hians compellebatur carnem porcinam manducare.
Mt 5:20 Dico enim vobis, quia nisi abundaverit justitia vestra plus quam scribarum et pharisæorum, non intrabitis in regnum cælorum.
Lc 20:39 Respondentes autem quidam scribarum, dixerunt ei: Magister, bene dixisti.