Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

scit

I Reg 23:17 Ne timeas: neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israël, et ego ero tibi secundus, sed et Saul pater meus scit hoc.
II Reg 12:22 Qui ait: Propter infantem, dum adhuc viveret, jejunavi et flevi: dicebam enim: Quis scit si forte donet eum mihi Dominus, et vivat infans?
II Reg 17:10 Et fortissimus quisque, cujus cor est quasi leonis, pavore solvetur: scit enim omnis populus Israël fortem esse patrem tuum, et robustos omnes qui cum eo sunt.
II Par 2:14 filium mulieris de filiabus Dan, cujus pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, ære, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit cælare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui.
Iob 23:10 Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.
Ps 72:11 Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?
Ps 88:16 Beatus populus qui scit jubilationem: Domine, in lumine vultus tui ambulabunt;
Ps 93:11 Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanæ sunt.
Eccles 7:23 scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis.
Sap 8:8 Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum.
Sap 8:8 Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum.
Sap 8:8 Et si multitudinem scientiæ desiderat quis, scit præterita, et de futuris æstimat; scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum; signa et monstra scit antequam fiant, et eventus temporum et sæculorum.
Sap 9:11 scit enim illa omnia, et intelligit, et deducet me in operibus meis sobrie, et custodiet me in sua potentia.
Sap 15:13 Hic enim scit se super omnes delinquere, qui ex terræ materia fragilia vasa et sculptilia fingit.
Eccli 21:8 Notus a longe potens lingua audaci, et sensatus scit labi se ab ipso.
Eccli 34:9 Qui non est tentatus quid scit? vir in multis expertus cogitabit multa: et qui multa didicit enarrabit intellectum.
Eccli 34:11 Qui tentatus non est qualia scit? qui implanatus est abundabit nequitia.
Bar 3:32 sed qui scit universa novit eam, et adinvenit eam prudentia sua qui præparavit terram in æterno tempore: et replevit eam pecudibus et quadrupedibus
Ioël 2:14 Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro?
Ion 3:9 Quis scit si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore iræ suæ, et non peribimus?
Mt 6:8 Nolite ergo assimilari eis: scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.
Mt 24:36 De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.
Mc 13:32 De die autem illo vel hora nemo scit, neque angeli in cælo, neque Filius, nisi Pater.
Lc 10:22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
Lc 12:30 hæc enim omnia gentes mundi quærunt. Pater autem vester scit quoniam his indigetis.
Io 7:15 Et mirabantur Judæi, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?
Io 7:27 Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
Io 14:17 Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.
Io 19:35 Et qui vidit, testimonium perhibuit: et verum est testimonium ejus. Et ille scit quia vera dicit: ut et vos credatis.
Rom 8:27 Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis.
I Cor 2:11 Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.
II Cor 11:11 Quare? quia non diligo vos? Deus scit.
II Cor 11:31 Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior.
II Cor 12:2 Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum.
II Cor 12:3 Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit:
I Io 5:16 Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis.
Apoc 2:17 Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.