Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

scies

Ex 7:17 Hæc igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quæ in manu mea est, aquam fluminis, et vertetur in sanguinem.
Deut 7:9 Et scies, quia Dominus Deus tuus, ipse est Deus fortis et fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se, et his qui custodiunt præcepta ejus in mille generationes:
I Reg 28:2 Dixitque David ad Achis: Nunc scies quæ facturus est servus tuus. Et ait Achis ad David: Et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus.
I Esd 4:15 ut recenseas in libris historiarum patrum tuorum, et invenies scriptum in commentariis: et scies quoniam urbs illa, urbs rebellis est, et nocens regibus et provinciis, et bella concitantur in ea ex diebus antiquis: quam ob rem et civitas ipsa destructa est.
Iob 5:24 Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum; et visitans speciem tuam, non peccabis.
Isa 49:23 Et erunt reges nutritii tui, et reginæ nutrices tuæ; vultu in terram demisso adorabunt te, et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus, super quo non confundentur qui exspectant eum.
Isa 60:16 et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus, Fortis Jacob.
Ier 6:27 Probatorem dedi te in populo meo robustum: et scies, et probabis viam eorum.
Ezech 16:62 Et suscitabo ego pactum meum tecum, et scies quia ego Dominus:
Ezech 22:16 Et possidebo te in conspectu gentium: et scies quia ego Dominus.
Ezech 25:7 idcirco ecce ego extendam manum meam super te, et tradam te in direptionem gentium, et interficiam te de populis, et perdam de terris, et conteram: et scies quia ego Dominus.
Ezech 35:4 Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus.
Ezech 35:12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua, quæ locutus es de montibus Israël, dicens: Deserti; nobis ad devorandum dati sunt.
Ezech 38:14 Propterea vaticinare, fili hominis, et dices ad Gog: Hæc dicit Dominus Deus: Numquid non in die illo, cum habitaverit populus meus Israël confidenter, scies?
Osee 2:20 Et sponsabo te mihi in fide; et scies quia ego Dominus.
Zach 2:11 Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.
Io 13:7 Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea.