Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sciens

Gen 3:22 et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum.
Gen 38:9 Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur.
Ex 3:8 et sciens dolorem ejus, descendi ut liberem eum de manibus Ægyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananæi et Hethæi, et Amorrhæi, et Pherezæi, et Hevæi, et Jebusæi.
Tob 7:11 Quo audito verbo Raguel, expavit, sciens quid evenerit illis septem viris, qui ingressi sunt ad eam: et timere cœpit ne forte et hunc similiter contingeret: et cum nutaret, et non daret petenti ullum responsum,
Iob 9:28 Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.
Prov 9:13 Mulier stulta et clamosa, plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,
Sap 8:9 Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum; sciens quoniam mecum communicabit de bonis, et erit allocutio cogitationis et tædii mei.
Sap 13:16 ne forte cadat; prospiciens illi, sciens quoniam non potest adjuvare se: imago enim est, et opus est illi adjutorium.
Eccli 8:8 Noli de mortuo inimico tuo gaudere: sciens quoniam omnes morimur, et in gaudium nolumus venire.
Eccli 9:17 Non placeat tibi injuria injustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius.
Eccli 20:6 Est tacens non habens sensum loquelæ: et est tacens sciens tempus aptum.
Dan 11:32 Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter: populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet.
Nah 1:7 Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se.
Mt 12:15 Jesus autem sciens recessit inde: et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes:
Mt 12:25 Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur: et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit.
Mc 5:33 Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.
Mc 6:20 Herodes enim metuebat Joannem, sciens eum virum justum et sanctum: et custodiebat eum, et audito eo multa faciebat, et libenter eum audiebat.
Mc 12:15 Qui sciens versutiam illorum, ait illos: Quid me tentatis? afferte mihi denarium ut videam.
Io 13:1 Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
Io 13:3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:
Io 18:4 Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quæritis?
Io 19:28 Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio.
Act 18:25 Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis.
Act 24:10 Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere): Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.
Act 24:22 Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens: Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos.
Rom 4:21 plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere.
I Tim 1:9 sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,
I Tim 6:4 superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ,
II Tim 2:23 Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita: sciens quia generant lites.
II Tim 3:14 Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris:
Tit 3:11 sciens quia subversus est, qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.
Philem 1:21 Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies.
Apoc 12:12 Propterea lætamini cæli, et qui habitatis in eis. Væ terræ, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.