Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sciemus

I Reg 6:9 Et aspicietis: et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames, ipse fecit nobis hoc malum grande: sin autem, minime: sciemus quia nequaquam manus ejus tetigit nos, sed casu accidit.
Sap 2:17 Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sunt illi, et sciemus quæ erunt novissima illius.
Isa 5:19 qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus; et appropiet, et veniat consilium sancti Israël, et sciemus illud!
Isa 41:22 Accedant, et nuntient nobis quæcumque ventura sunt; priora quæ fuerunt nuntiate; et ponemus cor nostrum, et sciemus novissima eorum; et quæ ventura sunt indicate nobis.
Isa 41:23 Annuntiate quæ ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii estis vos; bene quoque aut male, si potestis, facite; et loquamur et videamus simul.