Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sancto

Ex 29:31 Arietem autem consecrationis tolles, et coques carnes ejus in loco sancto:
Lev 6:16 reliquam autem partem similæ comedet Aaron cum filiis suis, absque fermento: et comedet in loco sancto atrii tabernaculi.
Lev 6:26 Sacerdos, qui offert, comedet eam in loco sancto, in atrio tabernaculi.
Lev 6:27 Quidquid tetigerit carnes ejus, sanctificabitur. Si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto.
Lev 7:6 Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.
Lev 10:13 Comedetis autem in loco sancto: quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut præceptum est mihi.
Lev 10:17 Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quæ Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini,
Lev 14:13 immolabit agnum, ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum, id est, in loco sancto. Sicut enim pro peccato, ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia: Sancta sanctorum est.
Lev 16:24 lavabit carnem suam in loco sancto, indueturque vestibus suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum, ac plebis, rogabit tam pro se quam pro populo:
Lev 24:9 eruntque Aaron et filiorum ejus, ut comedant eos in loco sancto: quia Sanctum sanctorum est de sacrificiis Domini jure perpetuo.
Num 35:25 liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
Deut 33:8 Levi quoque ait: Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis.
II Reg 22:26 Cum sancto sanctus eris: et cum robusto perfectus.
I Par 16:29 Date Domino gloriam; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus: et adorate Dominum in decore sancto.
I Par 16:35 Et dicite: Salva nos, Deus salvator noster: et congrega nos, et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.
I Par 29:16 Domine Deus noster, omnis hæc copia, quam paravimus ut ædificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia.
I Esd 9:8 Et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliquiæ, et daretur nobis paxillus in loco sancto ejus, et illuminaret oculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra,
Tob 12:1 Tunc vocavit ad se Tobias filium suum, dixitque ei: Quid possumus dare viro isti sancto, qui venit tecum?
Ps 3:5 Voce mea ad Dominum clamavi; et exaudivit me de monte sancto suo.
Ps 10:5 Dominus in templo sancto suo; Dominus in cælo sedes ejus. Oculi ejus in pauperem respiciunt, palpebræ ejus interrogant filios hominum.
Ps 14:1 Psalmus David. Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo?
Ps 17:7 In tribulatione mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi: et exaudivit de templo sancto suo vocem meam; et clamor meus in conspectu ejus introivit in aures ejus.
Ps 17:26 Cum sancto sanctus eris, et cum viro innocente innocens eris,
Ps 19:3 Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.
Ps 19:7 Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus.
Ps 21:4 Tu autem in sancto habitas, laus Israël.
Ps 23:3 Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus?
Ps 28:2 Afferte Domino gloriam et honorem; afferte Domino gloriam nomini ejus; adorate Dominum in atrio sancto ejus.
Ps 32:21 Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus.
Ps 47:2 Magnus Dominus et laudabilis nimis, in civitate Dei nostri, in monte sancto ejus.
Ps 59:8 Deus locutus est in sancto suo: lætabor, et partibor Sichimam; et convallem tabernaculorum metibor.
Ps 62:3 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
Ps 67:6 patris orphanorum, et judicis viduarum; Deus in loco sancto suo.
Ps 67:18 Currus Dei decem millibus multiplex, millia lætantium; Dominus in eis in Sina in sancto.
Ps 67:25 Viderunt ingressus tuos, Deus, ingressus Dei mei, regis mei, qui est in sancto.
Ps 73:3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem. Quanta malignatus est inimicus in sancto!
Ps 76:14 Deus, in sancto via tua: quis Deus magnus sicut Deus noster?
Ps 88:21 Inveni David, servum meum, oleo sancto meo unxi eum.
Ps 88:36 Semel juravi in sancto meo, si David mentiar:
Ps 95:9 adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra;
Ps 98:9 Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.
Ps 101:20 Quia prospexit de excelso sancto suo, Dominus de cælo in terram aspexit;
Ps 102:1 Ipsi David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.
Ps 104:3 Laudamini in nomine sancto ejus; lætetur cor quærentium Dominum.
Ps 105:47 Salvos nos fac, Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus; ut confiteamur nomini sancto tuo, et gloriemur in laude tua.
Ps 107:8 Deus locutus est in sancto suo: exsultabo, et dividam Sichimam; et convallem tabernaculorum dimetiar.
Ps 144:21 Laudationem Domini loquetur os meum; et benedicat omnis caro nomini sancto ejus in sæculum, et in sæculum sæculi.
Eccles 8:10 Vidi impios sepultos, qui etiam cum adhuc viverent in loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi justorum operum. Sed et hoc vanitas est.
Sap 5:17 Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini; quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos.
Sap 9:8 Et dixisti me ædificare templum in monte sancto tuo, et in civitate habitationis tuæ altare, similitudinem tabernaculi sancti tui quod præparasti ab initio;