Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

sanctificentur

Ex 19:22 Sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos.
Ex 29:33 ut sit placabile sacrificium, et sanctificentur offerentium manus. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancti sunt.
Ex 40:9 Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur:
Lev 17:5 Ideo sacerdoti offerre debent filii Israël hostias suas, quas occident in agro, ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii, et immolent eas hostias pacificas Domino.
Num 6:2 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare:
Deut 22:9 Non seres vineam tuam altero semine: ne et sementis quam sevisti, et quæ nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur.