Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

ruminat

Lev 11:3 omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis.
Lev 11:4 Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis.
Lev 11:5 Chœrogryllus qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est.
Lev 11:6 Lepus quoque: nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit.
Lev 11:7 Et sus: qui cum ungulam dividat, non ruminat.
Lev 11:26 Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud, contaminabitur.
Deut 14:6 Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.
Deut 14:8 Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.