Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

reversique

Gen 21:33 Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni.
I Reg 1:19 Et surrexerunt mane, et adoraverunt coram Domino: reversique sunt, et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam: et recordatus est ejus Dominus.
IV Reg 7:15 Qui abierunt post eos usque ad Jordanem: ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis, quæ projecerant Syri cum turbarentur: reversique nuntii indicaverunt regi.
II Par 14:15 Sed et caulas ovium destruentes, tulerunt pecorum infinitam multitudinem, et camelorum: reversique sunt in Jerusalem.
II Par 31:1 Cumque hæc fuissent rite celebrata, egressus est omnis Israël, qui inventus fuerat in urbibus Juda, et fregerunt simulacra, succideruntque lucos, demoliti sunt excelsa, et altaria destruxerunt, non solum de universo Juda et Benjamin, sed et de Ephraim quoque et Manasse, donec penitus everterent: reversique sunt omnes filii Israël in possessiones et civitates suas.