Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

revelabis

Lev 18:7 Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuæ non discooperies: mater tua est: non revelabis turpitudinem ejus.
Lev 18:9 Turpitudinem sororis tuæ ex patre sive ex matre, quæ domi vel foris genita est, non revelabis.
Lev 18:10 Turpitudinem filiæ filii tui vel neptis ex filia non revelabis: quia turpitudo tua est.
Lev 18:11 Turpitudinem filiæ uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.
Lev 18:13 Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.
Lev 18:14 Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur.
Lev 18:15 Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est: nec discooperies ignominiam ejus.
Lev 18:16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est.
Lev 18:17 Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.
Lev 18:18 Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.
Lev 18:19 Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus.