Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

respondi

Gen 24:39 Ego vero respondi domino meo: Quid si noluerit venire mecum mulier?
Gen 31:11 Dixitque angelus Dei ad me in somnis: Jacob? Et ego respondi: Adsum.
II Esd 6:4 Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices: et respondi eis juxta sermonem priorem.
Ier 11:5 ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies hæc. Et respondi, et dixi: Amen, Domine.
Zach 4:4 Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens: Quid sunt hæc, domine mi?
Zach 4:11 Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duæ olivæ istæ, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus?
Zach 4:12 Et respondi secundo, et dixi ad eum: Quid sunt duæ spicæ olivarum quæ sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro?
Zach 6:4 Et respondi, et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quid sunt hæc, domine mi?
Act 22:8 Ego autem respondi: Quis es, Domine? Dixitque ad me: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris.
Act 25:16 Ad quos respondi: Quia non est Romanis consuetudo damnare aliquem hominem prius quam is qui accusatur præsentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.