Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

respondebo

Num 22:8 ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum:
Iob 9:15 Qui, etiam si habuero quippiam justum, non respondebo: sed meum judicem deprecabor.
Iob 9:32 Neque enim viro qui similis mei est, respondebo; nec qui mecum in judicio ex æquo possit audiri.
Iob 13:22 Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi.
Iob 14:15 Vocabis me, et ego respondebo tibi: operi manuum tuarum porriges dexteram.
Iob 31:14 quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quæsierit, quid respondebo illi?
Iob 32:14 Nihil locutus est mihi: et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.
Iob 32:17 respondebo et ego partem meam, et ostendam scientiam meam.
Iob 32:20 Loquar, et respirabo paululum: aperiam labia mea, et respondebo.
Iob 35:4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum.
Ps 118:42 Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.
Ezech 14:3 Fili hominis, viri isti posuerunt immunditias suas in cordibus suis, et scandalum iniquitatis suæ statuerunt contra faciem suam: numquid interrogatus respondebo eis?
Ezech 14:4 Propter hoc loquere eis, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Homo, homo de domo Israël, qui posuerit immunditias suas in corde suo, et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam interrogans per eum me: ego Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum suarum,
Ezech 14:7 Quia homo, homo de domo Israël, et de proselytis quicumque advena fuerit in Israël, si alienatus fuerit a me, et posuerit idola sua in corde suo, et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam ut interroget per eum me: ego Dominus respondebo ei per me:
Ezech 20:3 Fili hominis, loquere senioribus Israël, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Numquid ad interrogandum me vos venistis? vivo ego quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus.
Ezech 20:31 et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie: et ego respondebo vobis, domus Israël? vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis.
Ezech 20:31 et in oblatione donorum vestrorum, cum traducitis filios vestros per ignem, vos polluimini in omnibus idolis vestris usque hodie: et ego respondebo vobis, domus Israël? vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non respondebo vobis.