Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

responde

Iob 13:22 Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi.
Iob 33:5 Si potes, responde mihi, et adversus faciem meam consiste.
Iob 33:32 Si autem habes quod loquaris, responde mihi: loquere, volo enim te apparere justum.
Iob 38:3 Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi.
Iob 42:4 Audi, et ego loquar: interrogabo te, et responde mihi.
Eccli 4:8 Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine.
Eccli 5:14 Si est tibi intellectus, responde proximo: sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
Isa 38:14 Sicut pullus hirundinis, sic clamabo; meditabor ut columba. Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, responde pro me.