Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

respicias

Num 16:15 Iratusque Moyses valde, ait ad Dominum: Ne respicias sacrificia eorum: tu scis quod ne asellum quidem umquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum.
I Reg 16:7 Et dixit Dominus ad Samuelem: Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus: quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.
II Par 6:19 Sed ad hoc tantum facta est, ut respicias orationem servi tui, et obsecrationem ejus, Domine Deus meus: et audias preces, quas fundit famulus tuus coram te,
Eccli 9:3 Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius.
Eccli 25:28 Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie.
Eccli 41:27 Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam ejus, neque steteris ad lectum ejus.