Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

respectus

Ps 72:4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.
Sap 2:20 Morte turpissima condemnemus eum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
Sap 3:6 Tamquam aurum in fornace probavit illos, et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum.
Sap 4:15 quoniam gratia Dei et misericordia est in sanctos ejus, et respectus in electos illius.
Sap 14:11 Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus, quoniam creaturæ Dei in odium factæ sunt, et in tentationem animabus hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.
Sap 19:14 Et non solum hæc, sed et alius quidam respectus illorum erat, quoniam inviti recipiebant extraneos.
Eccli 40:6 Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus.