Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

requiret

Deut 23:21 Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum.
Ps 9:34 Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret.
Ps 30:24 Diligite Dominum, omnes sancti ejus, quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet abundanter facientibus superbiam.
Ps 43:22 nonne Deus requiret ista? ipse enim novit abscondita cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die; æstimati sumus sicut oves occisionis.
Ps 60:8 Permanet in æternum in conspectu Dei: misericordiam et veritatem ejus quis requiret?
Isa 8:19 et cum dixerint ad vos: Quærite a pythonibus et a divinis qui strident in incantationibus suis: numquid non populus a Deo suo requiret, pro vivis a mortuis?