Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

requies

Ex 8:15 Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.
Ex 31:15 Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
Ex 35:2 Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur.
Lev 23:3 Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus: omne opus non facietis in eo: sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.
Lev 23:39 A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus: die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies.
Deut 5:14 Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas: ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu.
Deut 28:65 In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum, et deficientes oculos, et animam consumptam mœrore:
Idc 20:43 Atque ita factum est, ut ex utraque parte ab hostibus cæderentur, nec erat ulla requies morientium. Ceciderunt, atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa.
Iob 17:16 In profundissimum infernum descendent omnia mea. Putasne saltem ibi erit requies mihi?
Iob 36:16 Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se: requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.
Ps 131:14 Hæc requies mea in sæculum sæculi; hic habitabo, quoniam elegi eam.
Sap 11:4 Sitierunt, et invocaverunt te; et data est illis aqua de petra altissima, et requies sitis de lapide duro.
Eccli 30:17 Melior est mors quam vita amara, et requies æterna quam languor perseverans.
Eccli 36:26 Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem: adjutorium secundum illum est, et columna ut requies.
Isa 23:12 et dixit: Non adjicies ultra ut glorieris, calumniam sustinens virgo filia Sidonis: in Cethim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi.
Isa 28:12 Cui dixit: Hæc est requies mea, reficite lassum; et hoc est meum refrigerium: et noluerunt audire.
Lam 3:49 AIN. Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies.
Lam 5:5 Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.
Ezech 7:11 iniquitas surrexit in virga impietatis: non ex eis, et non ex populo, neque ex sonitu eorum: et non erit requies in eis.
Soph 2:6 Et erit funiculus maris requies pastorum, et caulæ pecorum;