Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

repletus

Deut 34:9 Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi.
Eccli 39:16 Adhuc consiliabor ut enarrem: ut furore enim repletus sum.
Isa 34:6 Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum: victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom.
Dan 3:19 Tunc Nabuchodonosor repletus est furore, et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago: et præcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat.
Mich 3:8 Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, judicio, et virtute, ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israël peccatum suum.
II Mach 9:7 Super hoc autem superbia repletus, ignem spirans animo in Judæos, et præcipiens accelerari negotium, contigit illum impetu euntem de curru cadere, et gravi corporis collisione membra vexari.
II Mach 9:8 Isque qui sibi videbatur etiam fluctibus maris imperare, supra humanum modum superbia repletus, et montium altitudines in statera appendere, nunc humiliatus ad terram in gestatorio portabatur, manifestam Dei virtutem in semetipso contestans:
Lc 1:67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens:
Act 4:8 Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite:
Act 13:9 Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum,
II Cor 7:4 Multa mihi fiducia est apud vos, multa mihi gloriatio pro vobis: repletus sum consolatione; superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.
Phil 4:18 Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.