Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

redemptor

Iob 19:25 Scio enim quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum:
Ps 18:15 Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.
Ps 77:35 Et rememorati sunt quia Deus adjutor est eorum, et Deus excelsus redemptor eorum est.
Isa 41:14 Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israël; ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus, et redemptor tuus Sanctus Israël.
Isa 43:14 Hæc dicit Dominus, redemptor vester, Sanctus Israël: Propter vos misi in Babylonem, et detraxi vectes universos, et Chaldæos in navibus suis gloriantes.
Isa 44:6 Hæc dicit Dominus, rex Israël, et redemptor ejus, Dominus exercituum: Ego primus, et ego novissimus; et absque me non est Deus.
Isa 44:24 Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, et formator tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens omnia, extendens cælos solus, stabiliens terram, et nullus mecum;
Isa 48:17 Hæc dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israël: Ego Dominus Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas.
Isa 49:7 Hæc dicit Dominus, redemptor Israël, Sanctus ejus, ad contemptibilem animam, ad abominatam gentem, ad servum dominorum: Reges videbunt, et consurgent principes, et adorabunt propter Dominum quia fidelis est, et Sanctum Israël qui elegit te.
Isa 49:26 Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob.
Isa 54:5 Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël, Deus omnis terræ vocabitur.
Isa 54:8 In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te; et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus, Dominus.
Isa 59:20 et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus.
Isa 60:16 et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus, Fortis Jacob.
Isa 63:16 Tu enim pater noster; et Abraham nescivit nos, et Israël ignoravit nos; tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a sæculo nomen tuum.
Lam 3:58 RES. Judicasti, Domine, causam animæ meæ, redemptor vitæ meæ.