Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

quidnam

Dan 13:26 Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.
Lc 6:11 Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.
Act 5:24 Ut autem audierunt hos sermones magistratus templi et principes sacerdotum, ambigebant de illis quidnam fieret.
Act 10:17 Et dum intra se hæsitaret Petrus quidnam esset visio, quam vidisset: ecce viri qui missi erant a Cornelio, inquirentes domum Simonis, astiterunt ad januam.
Act 12:18 Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro.
Act 17:20 nova enim quædam infers auribus nostris: volumus ergo scire quidnam velint hæc esse.