Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

quarto

Ex 28:20 in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.
Ex 39:13 In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos.
Num 7:30 Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur,
Num 29:23 Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim:
Idc 19:5 Die autem quarto de nocte consurgens, proficisci voluit: quem tenuit socer, et ait ad eum: Gusta prius pauxillum panis, et conforta stomachum, et sic proficisceris.
III Reg 6:1 Factum est ergo quadringentesimo et octogesimo anno egressionis filiorum Israël de terra Ægypti, in anno quarto, mense Zio (ipse est mensis secundus), regni Salomonis super Israël, ædificari cœpit domus Domino.
III Reg 6:37 Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio:
III Reg 22:41 Josaphat vero filius Asa regnare cœperat super Judam anno quarto Achab regis Israël.
IV Reg 18:9 Anno quarto regis Ezechiæ, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israël, ascendit Salmanasar rex Assyriorum in Samariam, et oppugnavit eam,
I Par 27:7 Quartus, mense quarto, Asahel frater Joab, et Zabadias filius ejus post eum: et in turma ejus viginti quatuor millia.
II Par 3:2 Cœpit autem ædificare mense secundo, anno quarto regni sui.
II Par 20:26 Die autem quarto congregati sunt in Valle benedictionis: etenim quoniam ibi benedixerant Domino, vocaverunt locum illum Vallis benedictionis usque in præsentem diem.
II Esd 9:1 In die autem vigesimo quarto mensis hujus, convenerunt filii Israël in jejunio et in saccis, et humus super eos.
Iudith 12:10 Et factum est: in quarto die Holofernes fecit cœnam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum: Vade, et suade Hebræam illam ut sponte consentiat habitare mecum.
Esth 11:1 Anno quarto regnantibus Ptolemæo et Cleopatra, attulerunt Dosithæus, qui se sacerdotem, et Levitici generis ferebat, et Ptolemæus filius ejus hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemæi filium in Jerusalem.
Eccli 26:5 A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit:
Ier 25:1 Verbum quod factum est ad Jeremiam, de omni populo Juda, in anno quarto Joakim, filii Josiæ, regis Juda (ipse est annus primus Nabuchodonosor regis Babylonis),
Ier 28:1 Et factum est in anno illo, in principio regni Sedeciæ regis Juda, in anno quarto, in mense quinto, dixit ad me Hananias filius Azur, propheta de Gabon, in domo Domini, coram sacerdotibus et omni populo, dicens:
Ier 36:1 Et factum est in anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda, factum est verbum hoc ad Jeremiam a Domino, dicens:
Ier 39:2 Undecimo autem anno Sedeciæ, mense quarto, quinta mensis, aperta est civitas:
Ier 45:1 Verbum quod locutus est Jeremias propheta ad Baruch filium Neriæ, cum scripsisset verba hæc in libro ex ore Jeremiæ, anno quarto Joakim filii Josiæ regis Juda, dicens:
Ier 46:2 Ad Ægyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiæ regis Juda.
Ier 51:59 Verbum quod præcepit Jeremias propheta Saraiæ filio Neriæ filii Maasiæ, cum pergeret cum Sedecia rege in Babylonem, in anno quarto regni ejus: Saraias autem erat princeps prophetiæ.
Ier 52:6 Mense autem quarto, nona mensis, obtinuit fames civitatem, et non erant alimenta populo terræ.
Ezech 1:1 Et factum est in trigesimo anno, in quarto, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum juxta fluvium Chobar, aperti sunt cæli, et vidi visiones Dei.
Ezech 10:14 Quatuor autem facies habebat unum: facies una, facies cherub: et facies secunda, facies hominis: et in tertio facies leonis, et in quarto facies aquilæ.
Zach 7:1 Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam, in quarta mensis noni, qui est Casleu.
I Mach 15:10 Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone.