Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

puteus

Gen 29:10 Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.
Num 21:16 Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen: Congrega populum, et dabo ei aquam.
Num 21:17 Tunc cecinit Israël carmen istud: [Ascendat puteus.] Concinebant:
Ps 68:16 Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.
Prov 23:27 Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena.
Cant 4:15 Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano.
II Mach 1:19 Nam cum in Persidem ducerentur patres nostri, sacerdotes qui tunc cultores Dei erant, acceptum ignem de altari occulte absconderunt in valle, ubi erat puteus altus et siccus, et in eo contutati sunt eum, ita ut omnibus ignotus esset locus.
Io 4:11 Dicit ei mulier: Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est: unde ergo habes aquam vivam?