Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

pugnæ

Ex 32:17 Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen: Ululatus pugnæ auditur in castris.
II Par 27:7 Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnæ ejus, et opera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda.
Iudith 4:4 et muris circumdederunt vicos suos, et congregaverunt frumenta in præparationem pugnæ.
Iudith 5:27 Quis est iste, qui filios Israël posse dicat resistere regi Nabuchodonosor, et exercitibus ejus, homines inermes, et sine virtute, et sine peritia artis pugnæ?
Iudith 7:9 Ut ergo sine congressione pugnæ possis superare eos, pone custodes fontium, ut non hauriant aquam ex eis, et sine gladio interficies eos, vel certe fatigati tradent civitatem suam, quam putant in montibus positam superari non posse.
Iob 38:23 quæ præparavi in tempus hostis, in diem pugnæ et belli?
II Cor 7:5 Nam et cum venissemus in Macedoniam, nullam requiem habuit caro nostra, sed omnem tribulationem passi sumus: foris pugnæ, intus timores.