Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

proxima

Deut 1:7 revertimini, et venite ad montem Amorrhæorum, et ad cetera quæ ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem, et juxta littus maris, terram Chananæorum, et Libani usque ad flumen magnum Euphraten.
Ps 21:12 ne discesseris a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adjuvet.
Eccli 26:15 Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat.
I Mach 8:12 Cum amicis autem suis, et qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam, et obtinuerunt regna, quæ erant proxima, et quæ erant longe: quia quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos:
I Mach 12:33 Simon autem exiit, et venit usque ad Ascalonem, et ad proxima præsidia: et declinavit in Joppen, et occupavit eam
Heb 6:8 proferens autem spinas ac tribulos, reproba est, et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem.