Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

provocaverunt

Deut 32:19 Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est: quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.
Deut 32:21 Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis: et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.
I Esd 5:12 Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum cæli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldæi, domum quoque hanc destruxit, et populum ejus transtulit in Babylonem.
Ps 77:58 In iram concitaverunt eum in collibus suis, et in sculptilibus suis ad æmulationem eum provocaverunt.
Isa 63:10 Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus; et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos.