Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

projeci

Ex 32:24 Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulerunt, et dederunt mihi: et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.
Deut 9:17 projeci tabulas de manibus meis, confregique eas in conspectu vestro.
Deut 9:21 Peccatum autem vestrum quod feceratis, id est, vitulum, arripiens, igne combussi, et in frusta comminuens, omninoque in pulverem redigens, projeci in torrentem, qui de monte descendit.
II Esd 13:8 Et malum mihi visum est valde. Et projeci vasa domus Tobiæ foras de gazophylacio:
Ier 7:15 et projiciam vos a facie mea sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim.
Ezech 28:17 Et elevatum est cor tuum in decore tuo: perdidisti sapientiam tuam in decore tuo: in terram projeci te; ante faciem regum dedi te ut cernerent te.
Amos 5:21 Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem cœtuum vestrorum.
Zach 11:13 Et dixit Dominus ad me: Projice illud ad statuarium, decorum pretium quo appretiatus sum ab eis. Et tuli triginta argenteos, et projeci illos in domum Domini, ad statuarium.