Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

proderunt

Gen 25:32 Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita?
I Reg 12:21 Et nolite declinare post vana, quæ non proderunt vobis, neque eruent vos, quia vana sunt.
Prov 10:2 Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte.
Prov 11:4 Non proderunt divitiæ in die ultionis; justitia autem liberabit a morte.
Eccli 5:10 Noli anxius esse in divitiis injustis: non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.
Isa 44:9 Plastæ idoli omnes nihil sunt, et amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi sunt testes eorum, quia non vident, neque intelligunt, ut confundantur.
Isa 57:12 Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi.
Ier 7:8 Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis: