Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

priusquam

Gen 2:5 et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret: non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat qui operaretur terram:
Gen 27:10 quas cum intuleris, et comederit, benedicat tibi priusquam moriatur.
Gen 27:33 Expavit Isaac stupore vehementi: et ultra quam credi potest admirans, ait: Quis igitur ille est qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus priusquam tu venires; benedixique ei, et erit benedictus?
Ex 1:19 Quæ responderunt: Non sunt Hebreæ sicut ægyptiæ mulieres: ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.
Lev 14:36 At ille præcipiet ut efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat utrum leprosa sit, ne immunda fiant omnia quæ in domo sunt. Intrabitque postea ut consideret lepram domus:
Num 4:20 Alii nulla curiositate videant quæ sunt in sanctuario priusquam involvantur, alioquin morientur.
Deut 23:11 et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua: et post solis occasum regredietur in castra.
I Reg 16:11 Dixitque Samuel ad Isai: Numquid jam completi sunt filii? Qui respondit: Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai: Mitte, et adduc eum: nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat.
Tob 8:20 Statimque præcepit servis suis Raguel, ut replerent fossam, quam fecerant priusquam elucesceret.
Tob 10:11 dicens: Angelus Domini sanctus sit in itinere vestro, perducatque vos incolumes, et inveniatis omnia recte circa parentes vestros, et videant oculi mei filios vestros priusquam moriar.
Ps 26:1 Psalmus David, priusquam liniretur. Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo? Dominus protector vitæ meæ; a quo trepidabo?
Ps 38:14 Remitte mihi, ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero.
Ps 128:6 Fiant sicut fœnum tectorum, quod priusquam evellatur exaruit,
Eccli 51:18 Cum adhuc junior essem, priusquam oberrarem, quæsivi sapientiam palam in oratione mea.
Soph 2:2 priusquam pariat jussio quasi pulverem transeuntem diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies indignationis Domini.
I Mach 10:4 Dixit enim: Anticipemus facere pacem cum eo, priusquam faciat cum Alexandro adversum nos:
II Mach 7:7 Mortuo itaque illo primo hoc modo, sequentem deducebant ad illudendum: et cute capitis ejus cum capillis abstracta, interrogabant si manducaret, priusquam toto corpore per membra singula puniretur.
II Mach 8:14 alii vero si quid eis supererat vendebant, simulque Dominum deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore, qui eos priusquam cominus veniret, vendiderat:
II Mach 13:13 Ipse vero cum senioribus cogitavit priusquam rex admoveret exercitum ad Judæam et obtineret civitatem, exire, et Domini judicio committere exitum rei.
Mc 14:30 Et ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus.
Lc 2:21 Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer, vocatum est nomen ejus Jesus, quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
Lc 22:61 Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis.
Io 4:49 Dicit ad eum regulus: Domine, descende priusquam moriatur filius meus.
Io 13:19 Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis, quia ego sum.
Io 14:29 Et nunc dixi vobis priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis.