Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

priorem

Ex 14:27 Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo ad priorem locum: fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ, et involvit eos Dominus in mediis fluctibus.
Lev 4:21 Ipsum autem vitulum efferet extra castra, atque comburet sicut et priorem vitulum: quia est pro peccato multitudinis.
Lev 27:24 In jubilæo autem revertetur ad priorem dominum, qui vendiderat eum, et habuerat in sorte possessionis suæ.
Ruth 3:10 Et ille: Benedicta, inquit, es a Domino filia, et priorem misericordiam posteriore superasti: quia non est secuta juvenes, pauperes sive divites.
II Esd 6:4 Miserunt autem ad me secundum verbum hoc per quatuor vices: et respondi eis juxta sermonem priorem.
Eccli 12:17 Et si incurrerint tibi mala, invenies eum illic priorem.
Osee 2:7 Et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos; et quæret eos, et non inveniet: et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc.
Io 15:18 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.