Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

prior

Gen 25:25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus: vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu: et idcirco appellavit eum Jacob.
Gen 38:28 Iste egredietur prior.
Gen 40:9 Narravit prior, præpositus pincernarum, somnium suum: Videbam coram me vitem,
Gen 49:3 Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei; prior in donis, major in imperio.
Deut 24:4 non poterit prior maritus recipere eam in uxorem: quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino: ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam.
Ruth 4:4 quod audire te volui, et tibi dicere coram cunctis sedentibus, et majoribus natu de populo meo. Si vis possidere jure propinquitatis, eme, et posside: sin autem displicet tibi, hoc ipsum indica mihi, ut sciam quid facere debeam: nullus enim est propinquus, excepto te, qui prior es: et me, qui secundus sum. At ille respondit: Ego agrum emam.
I Par 23:11 Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt.
Prov 18:17 Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum.
Sap 6:14 Præoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat.
Sap 7:1 Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est; et in ventre matris figuratus sum caro,
Sap 7:29 Est enim hæc speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum: luci comparata, invenitur prior.
Eccli 31:12 Supra mensam magnam sedisti? non aperias super illam faucem tuam prior.
Eccli 31:16 Ne extendas manum tuam prior, et invidia contaminatus erubescas.
Eccli 31:20 Cessa prior causa disciplinæ: et noli nimius esse, ne forte offendas.
Eccli 31:21 Et si in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam, nec prior poscas bibere.
Eccli 31:21 Et si in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam, nec prior poscas bibere.
Eccli 32:15 Et hora surgendi non te trices: præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude,
I Mach 2:18 ergo accede prior, et fac jussum regis, sicut fecerunt omnes gentes, et viri Juda, et qui remanserunt in Jerusalem: et eris tu, et filii tui, inter amicos regis, et amplificatus auro, et argento, et muneribus multis.
I Mach 5:40 Et ait Timotheus principibus exercitus sui: Cum appropinquaverit Judas, et exercitus ejus, ad torrentem aquæ: si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos;
I Mach 5:43 Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contritæ sunt omnes gentes a facie eorum, et projecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim.
II Mach 7:4 jussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam, et cute capitis abstracta, summas quoque manus et pedes ei præscindi, ceteris ejus fratribus et matre inspicientibus.
Io 1:15 Joannes testimonium perhibet de ipso, et clamat dicens: Hic erat quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est: quia prior me erat.
Io 1:30 Hic est de quo dixi: Post me venit vir qui ante me factus est: quia prior me erat:
Io 5:4 Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.
Rom 11:35 aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei?
I Cor 14:30 Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
I Io 4:10 In hoc est caritas: non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
I Io 4:19 Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos.