Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

primogenitos

Num 3:13 Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël: ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus.
Num 3:40 Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum.
Num 3:42 Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël:
Num 33:4 et sepelientibus primogenitos, quos percusserat Dominus (nam et in diis eorum exercuerat ultionem),