Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

primam

Ex 12:18 Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam.
I Esd 10:17 Et consummati sunt omnes viri, qui duxerant uxores alienigenas, usque ad diem primam mensis primi.
Cant 5:13 Genæ illius sicut areolæ aromatum, consitæ a pigmentariis. Labia ejus lilia, distillantia myrrham primam.
Sap 7:3 Et ego natus accepi communem aërem; et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans.
Lc 15:22 Dixit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus:
Act 12:10 Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem: quæ ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit angelus ab eo.
I Tim 5:12 habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt;
Apoc 2:4 Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti.
Apoc 13:12 Et potestatem prioris bestiæ omnem faciebat in conspectu ejus: et fecit terram, et habitantes in ea, adorare bestiam primam, cujus curata est plaga mortis.