Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

pretiosi

III Reg 7:11 Et desuper lapides pretiosi æqualis mensuræ secti erant, similiterque de cedro.
II Par 32:27 Fuit autem Ezechias dives, et inclytus valde, et thesauros sibi plurimos congregavit argenti, et auri, et lapidis pretiosi, aromatum, et armorum universi generis, et vasorum magni pretii.
Prov 17:27 Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.
Eccli 41:15 Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni.
Mt 26:7 accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.
Mc 14:3 Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi: et fracto alabastro, effudit super caput ejus.
Io 12:3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis: et domus impleta est ex odore unguenti.
Apoc 18:12 merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritæ, et byssi, et purpuræ, et serici, et cocci (et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et æramento, et ferro, et marmore,