Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

præparate

I Reg 7:3 Ait autem Samuel ad universam domum Israël, dicens: Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum, auferte deos alienos de medio vestri, Baalim et Astaroth: et præparate corda vestra Domino, et servite ei soli, et eruet vos de manu Philisthiim.
I Reg 23:22 Abite ergo, oro, et diligentius præparate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes ejus, vel quis viderit eum ibi: recogitat enim de me, quod callide insidier ei.
II Par 35:4 Et præparate vos per domos, et cognationes vestras in divisionibus singulorum, sicut præcepit David, rex Israël, et descripsit Salomon, filius ejus.
II Par 35:6 et sanctificati immolate Phase: fratres etiam vestros, ut possint juxta verba quæ locutus est Dominus in manu Moysi facere, præparate.
Isa 62:10 Transite, transite per portas, præparate viam populo, planum facite iter, eligite lapides, et elevate signum ad populos.
Ier 51:12 Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, levate custodes, præparate insidias, quia cogitavit Dominus, et fecit quæcumque locutus est contra habitatores Babylonis.
Act 23:24 et jumenta præparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem præsidem.