Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

præfecti

Ex 5:10 Igitur egressi præfecti operum et exactores ad populum, dixerunt: Sic dicit Pharao: Non do vobis paleas:
III Reg 4:27 Nutriebantque eos supradicti regis præfecti: sed et necessaria mensæ regis Salomonis cum ingenti cura præbebant in tempore suo.
III Reg 9:22 De filiis autem Israël non constituit Salomon servire quemquam, sed erant viri bellatores, et ministri ejus, et principes, et duces, et præfecti curruum et equorum.
III Reg 16:9 Et rebellavit contra eum servus suus Zambri, dux mediæ partis equitum: erat autem Ela in Thersa bibens, et temulentus in domo Arsa præfecti Thersa.
IV Reg 10:5 Miserunt ergo præpositi domus, et præfecti civitatis, et majores natu, et nutritii ad Jehu, dicentes: Servi tui sumus, quæcumque jusseris faciemus, nec constituemus nobis regem: quæcumque tibi placent, fac.
I Par 26:6 Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi.
I Par 27:1 Filii autem Israël secundum numerum suum, principes familiarum, tribuni, et centuriones, et præfecti, qui ministrabant regi juxta turmas suas, ingredientes et egredientes per singulos menses in anno, viginti quatuor millibus singuli præerant.