Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

præerat

Gen 24:2 Dixitque ad servum seniorem domus suæ, qui præerat omnibus quæ habebat: Pone manum tuam subter femur meum,
Gen 40:2 Iratusque contra eos Pharao (nam alter pincernis præerat, alter pistoribus),
Ruth 2:5 Dixitque Booz juveni, qui messoribus præerat: Cujus est hæc puella?
III Reg 4:13 Bengaber in Ramoth Galaad: habebat Avothiair filii Manasse in Galaad, ipse præerat in omni regione Argob, quæ est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quæ habebant seras æreas.
III Reg 4:14 Abinadab filius Addo præerat in Manaim.
I Par 12:14 Hi de filiis Gad principes exercitus: novissimus centum militibus præerat, et maximus, mille.
I Par 15:22 Chonenias autem princeps Levitarum, prophetiæ præerat, ad præcindendam melodiam: erat quippe valde sapiens.
I Par 24:6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum: unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar: et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar.
I Par 26:29 Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos.
I Par 27:2 Primæ turmæ in primo mense Jesboam præerat filius Zabdiel, et sub eo viginti quatuor millia;
I Par 27:6 Ipse est Banaias fortissimus inter triginta, et super triginta: præerat autem turmæ ipsius Amizabad filius ejus.
I Par 27:26 Operi autem rustico, et agricolis, qui exercebant terram, præerat Ezri filius Chelub:
II Par 10:18 Misitque rex Roboam Aduram, qui præerat tributis, et lapidaverunt eum filii Israël, et mortuus est: porro rex Roboam currum festinavit ascendere, et fugit in Jerusalem.
Esth 9:3 Nam et provinciarum judices, et duces, et procuratores, omnisque dignitas, quæ singulis locis ac operibus præerat, extollebant Judæos timore Mardochæi:
I Mach 10:69 Et constituit Demetrius rex Apollonium ducem, qui præerat Cœlesyriæ: et congregavit exercitum magnum, et accessit ad Jamniam: et misit ad Jonathan summum sacerdotem,
II Mach 10:32 Timotheus vero confugit in Gazaram præsidium munitum, cui præerat Chæreas.