Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

prædixi

III Reg 2:42 Et mittens vocavit eum, dixitque illi: Nonne testificatus sum tibi per Dominum, et prædixi tibi: Quacumque die egressus, ieris huc et illuc, scito te esse moriturum: et respondisti mihi: Bonus sermo, quem audivi?
Mt 24:25 Ecce prædixi vobis.
Mt 28:7 Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis: ecce prædixi vobis.
Mc 13:23 Vos ergo videte: ecce prædixi vobis omnia.
Gal 5:21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
II Petr 3:2 ut memores sitis eorum, quæ prædixi, verborum, a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum, præceptorum Domini et Salvatoris.