Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

portant

Num 7:9 Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.
Ios 3:8 Tu autem præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, et dic eis: Cum ingressi fueritis partem aquæ Jordanis, state in ea.
Ios 3:13 Et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes qui portant arcam Domini Dei universæ terræ in aquis Jordanis, aquæ quæ inferiores sunt, decurrent atque deficient: quæ autem desuper veniunt, in una mole consistent.
Ios 4:16 Præcipe sacerdotibus, qui portant arcam fœderis, ut ascendant de Jordane.
Iob 9:13 Deus, cujus iræ nemo resistere potest, et sub quo curvantur qui portant orbem.
II Petr 2:11 ubi angeli fortitudine, et virtute cum sint majores, non portant adversum se execrabile judicium.