Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

planctus

Gen 50:4 Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis:
Deut 34:8 Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
Esth 4:3 In omnibus quoque provinciis, oppidis, ac locis, ad quæ crudele regis dogma pervenerat, planctus ingens erat apud Judæos, jejunium, ululatus, et fletus, sacco et cinere multis pro strato utentibus.
Sap 18:10 Resonabat autem inconveniens inimicorum vox, et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.
Ier 48:38 super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.
Amos 5:16 Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator: In omnibus plateis planctus; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur: Væ, væ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.
Amos 5:17 Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.
Zach 12:11 In die illa, magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon.
Zach 12:11 In die illa, magnus erit planctus in Jerusalem, sicut planctus Adadremmon in campo Mageddon.
I Mach 1:26 Et factus est planctus magnus in Israël, et in omni loco eorum: